

Liber Primus Samuelis*
Caput 2: Versus 8
De pulvere.De corruptione Christum, unde:Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem[Psal. 15.].De stercore.[RAB., ubi supra.]Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum,quae mihi,inquit,fuerunt lucra, propter Christum aestimavi stercora [detrimenta][Philip. 3.].Principibus.[ID.]Quibus dicitur:Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel[Matth. 25.].Solium gloriae.In aequitate Patris sedendo, et quiaPater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis[Joan. 5.].Cardines terrae.Quatuor scilicet plagae mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiae, quaea solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini[Psal. 112.].Mystice, praedicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur:Sub quo curvantur, qui portant orbem[Job. 9.].